- TARGA
- I.TARGAregio et desertum Africae, cum urbe cognomine iuxta lacum, in Zaara regione. Dicitur aliter Zaghara, et Sagra Arabib. Estque inter desertum Lemptam ad Ortum et Zuenzigam ad Occasum inter Biledulgeridim ad Boream, et Nigritiam ad Meridiem.II.TARGAseu TARGIA, apud medii aevi Scriptores, Britannos inprimis Gallosque, clypeus est seu scutum longum, amplum validumque, totum militem tegens, cuius inprimis usus erat, cum copiae militares ad muros admoverentur. Matth. Paris A. C. 1240. Oppositis corporibus suis propriis, et amplis clypeis, qui Targiae appellantur. Quô casu cum scuta haec milites praetenderent, targer ii Gallis dicebantur. Sed quia ob gravitatem earum ac pondus lente procederent milites, hinc porro targer, qui morarentur, et targa, mora dicta est uti docet Menagius in Origin. Ling. Gall. et Ferrarius, in Ital. Nagius a similitudine testudines vocat huiusmodo scuta, in Vita S. Ludovici, p. 345. de quarum usu plene Vegetius, et alii. Hinc nomen datum monetae 2. denar. Ducum Britamniae, quod in ea scutum insignium effictum esser, apud Hautinum de Monetis Franc. p. 101. alii item in Vasconia ut et in Hispania, quam 4. maravedinos valuisse scribit Ioh. Mariana de Ponder. et Mensur. c. 22. Coeterum vocis etymon nonnulli a Bohemico Tarts, quibus sic dicuntur scuta praelonga, pene totam corporis inferioris partem tegentia; alii ex Germanico Tartsch; Bochartus ex Atabico tarka, vel darca. i. e. clypeus, arcessit. Vide Cat. du Fresne Glossar. ubi et navis speciem hôc nomine habet, ex Vitriacensi et Matth. Paris. A. C. 1219.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.